Overblog Suivre ce blog
Editer l'article Administration Créer mon blog
10 juillet 2010 6 10 /07 /juillet /2010 14:51

ACTA

 SANCTORUM

 JULII

Ex  Latinis & Græcis, aliarumque gentium

Monumentis, servatâ primigeniâ veterum Scriptorum phrasi,

COLLECTA, DIGESTA,

Commentariisque & Observationibus

ILLUSTRATA

A JOANNE BAPT. SOLLERIO,

JOANNE PINIO,

GUILIELMO CUPERO,

PETRO BOSCHIO

 E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.

TOMUS VI

Quo dies vicesimus quintus, vicesimus sextus, vice-

simus septimus & vicesimus octavus continentur,

cum Tractatu præliminario historico-chronologico

DE LITURGIA MOZARABICA

AUCTORE JOANNE PINIO

IHS

ANTVERPIÆ

APUD JACOBUM DU MOULIN

MDCCXXIX.

[1729]

 

Passio ex Ms nostro membranaceo Fuldensi satis antiquo

Auctore anonymo conscripta

Caput I

 

Sanctus ad multorum conversionem  mittitur, regi Dagno sistitur; Nicæam & Aquilinam convertit

 

In nomine Jesu Christi. In tempore illo, regnante Dagno in civitate Samo homo venit de insula, genere Canineorum , & ostensum est ei à Domino, ut baptizaretur baptismo sancto, quem ostendit  Dominus Jesus Christus in seculo suo : & ostensum est ei, quoniam multæ generationes per te credere habent, in Dominum Jesum Christum ; & vocabuntur filii Dei vivi. Ipse autem sanctus, ex toto corde orans, ecce nebula  de cælo descendit, & inluxit super eum : & venit ei vox de cælo, dicens : Serve electe Dei, ecce accepisti baptismum in nomine Domini & sanctæ Trinitatis. Et ingressus ipse Sanctus intra Syriam, orabat dicens : Gloria tibi Deus, qui convertis ignorantes, & adducis in viam veritatis ; mutas linguas ferarum, & das eis linguam humanam. Et ingressus in ipsam civitatem, orabat dicens : Domine, qui fecisti Adam, & dedisti ei scientiam, ut agnosceret viam veritatis ; da & mihi, servo tuo, ut doceam populum istum, qui erravit.

2. Et orante eo, exivit mulier de civitate ut iret, & adoraret idola : & videns ipsum Sanctum, contremuit : & facies eius mutata est, videns corpus hominis, caput autem canis : & cucurrit ad civitatem, & clamabat dicens : Venite & videte mirabilia, quæ adhuc nullus potuit videre. Et exierunt turbæ multæ, & videre ipsum Sanctum stantem, & orantem juxta ecclesiam ; & respiciens ad illum populum, orabat dicens : Domine Deus omnipotens, da mihi, ut credant per me nomini sancto tuo  Et tenens virgam ferream in manu sua, fixit eam in terram, & dixit : Domine Deus meus, fac virgam meam florere, & ramos bonos habere & folia formosa ; quomodo mutasti in Cana Galileæ aquam in vinum. Multi autem videntes, quoniam virga illa floruit, crediderunt in eum de hac civitate  millia hominum decem & octo, & baptizati sunt de manu ejus.

3. Audiens autem Dagnus rex, transmisit ad eum ducentos milites, ut eum ad se exhiberent. Videntes autem milites eum, timuerunt adpropriare ad illum; & transmisit alios ducentos. Et venientes milites ad ipsum, viderunt eum stantem & orantem ; & ipsi orare cœperunt cum eo. Complens vero orationem suam, surrexit : &  dixerunt milites ad eum : Domine, rex desiderat videre te. Et respondit ad eum : Si voluntatis meæ est, veniam ; si non, non veniam : tamen venio vobiscum. Et ingressus ante conspectum Dagni,videns eum rex, quoniam magnus erat, statim conruit de consistorio, in quo sedebat, & postmodum surrexit, & sedens pro tribunali, interrogabat eum dicens : Quis es tu, aut unde es, aut quod nomen tuum ? Responsit sanctus Christophorus : Ex nativitate mea Reprobus dictus sum : post baptismum sanctum Christophorus vocor. Dicit autem rex ad illum : Canine, & fax mala, non sacrificas diis meis magnis ?

4. Responsit sanctus Christophorus & dixit ei : Vere bene vocatus es Dagnus quia tu es pars mortis, & conjux patris tui diaboli : dii autem quos mihi dicis sacrificare, vani sunt. Oculos habent, & non vident ; aures habent, & non audiunt ; nec ipsos, qui adorant eos, adjuvare possunt : quoniam aurei, argentei, & lignei sunt ; dii autem, qui non fecerunt cælum & terram, pereant. Tu autem tamquam stultus adoras eos. Utinam audires me & adorares Dominum qui fecit cælum et terram ! quoniam potest te liberare de igne & dimittere peccata tua. Ipse autem stultus Rex intra se dicebat : Quomodo possim istum, qui inter feras nutritus est, vincere, si non inveniam diversa tormenta ? Et jussit eum rex mitti in carcerem. Ecce illi quadringenti milites venerunt ante conspectum Dagni, & jactaverunt omnes arma sua ante illum, dicentes :  Et nos credimus in Deum sancto Christophori, & adoramus eum. Et dixit rex : Numquid & vos maleficati estis, quod ipsum vultis sequi ? Venite autem, & adorate deos meos, & dono vobis aurum & argentum immensurabile ; & in honore magno constituo vos.

5. Dixerunt milites ad illum : Aurum & argentum tecum sit in perditione : nos autem semel baptizati sumus & credimus in sanctam Trinitatem. Iratus autem rex jussit eos decollari. Ipsi vero propter gratiam sancti Christi [Christophori] impleverunt martyrium. Tunc jussit rex, ut venirent ad eum duæ puellæ  pulchræ, & includi cum sancto Christophoro in carcere, Nicæa & Aquilina,& promisit eis aurum & argentum, & lapides pretiosos, ut facerent eum secum peccare, & sacrificare diis. Ingressæ autem ad Famulum Dei, viderunt faciem ejus tamquam flammam ignis, & ceciderunt in facies suas ab hora tertia usque ad horam sextam. Cum vero complesset sanctus Dei Christophorus  orationem, dixit ad illas : Levate vos, filiæ meæ, nolite timere : stare autem habet ante judicium Dei qui vos transmisit ad me. Et interrogabat eas, dicens : Quod est artificium vestrum ? Et responderunt : Ora pro nobis, famule Dei, ut dimittat Dominus peccata nostra, opera autem maritorum [meretricum] est : & quod accipiebamus de corpore nostro, pauperibus erogabamus, nudos vestiebamus, captivos redimebamus, esurientes satiabamus.

6. Dixit eis sanctus Christophorus : Negate ergo Jovem et Apollinem, & omnia idola vestra, & communicate mecum in oratione; & ego spero  in Deum meum, quoniam ipse dimittet vobis peccata vestra. Responderunt illæ et dixerunt : Ora pro nobis ; quia credimus in Deum tuum : quoniam tecum perferemus martyrium. Alia autem die jussit eas rex exire de carcere & interpellare Deum suum . Responderunt illæ dicentes : Utinam audires nos & adorares Dominum Deum sancti Christophori. Respondit rex & dixit ad Nicæam & Aquilinam : Numquid & vos maleficatæ estis de illo malefico, ut & vos negaretis  deos meos magnos ? Cogitate autem propter pulchritudinem vestram, & sacrificate diis meis : si autem nolueritis, male vos faciam perire à facie terræ. Responderunt illæ & dixerunt : Si volueris, ut sacrificemus diis tuis, jube mundari plateas totas, & exeat præco clamans, ut omnes congregentur in templum, quoniam Nicæa & Aquilina sacrificare habent diis.

7. Tunc congregatus est populus magnus : & dixit rex ad populum : Nicæa & Aquilina sacrificare habent diis. Et venientes ad templum, respiciebant in carcerem, ubi erat inclusus sanctus Christophorus : & clamabant voce magna dicentes : Ora pro nobis, Famule Dei, ut liberet nos Deus de idolis his. Et ubi ingressæ sunt in templum, clamabant : Dii paganorum, audite nos. Hoc cum ter dixissent, non erat vox in illis. Et dicebant ad populum : Ne fortè somnum ceperint, & non audiant , aut aliquo artificio operentur, & non illis vacet. Tunc Nicæa solvit cinctorium suum, & posuit in collo Jovis, & traxerunt ambæ, & jactaverunt eum in faciem suam,& contriverunt eum. Similiter fecerunt & Apollini, & dixerunt : Si Dii estis, levate & adjuvate vosmetipsos. Audiens autem Dagno rex [sic], quod Nicæa & Aquilina deos suos contriverunt, veniens dixit ad illas : Ego vos rogaveram, ut diis meis sacrificaretis, & non conlideretis. Respondentes dixerunt : Nos lapides conlisimus ; stulte tales sunt dii tui,ut a mulieribus conliderentur.

8. Respondit rex & dixit eis : Quoniam illi malefico credidistis & læsistis deos meos, male vos faciam perire ab hoc seculo ; ut Christophorus videat perditionem vestram & sacrificet diis meis. Et jussit rex ferreas catenas in manibus & pedibus Aquilinæ mitti : & jussit eam suspendi & mitti lapidem magnum pedibus ejus, ut membra ejus disrumperentur. Ipsa autem elevans oculos suos, videbat sanctum Christophorum orantem : et clamabat ad eum dicens : Famule Dei, ora pro me, quoniam in nomine Dei tui accipio meam coronam in omni bono, & Spiritu sancto. Postea audivit vocem magnam dicentem : Accipe tuam coronam : intra in gratiam Dei tui. Et Nicæa vidit eam & orans dixit : Domine deus sancti Christophori, noli me separare de mea sorore, sed cum ea me dignare coronare. Et jussit rex , ut veniret Nicæa ante conspectum ejus ; & dixit ad eam : Adhuc in stultitia tua perseveras ? Audi me & sacrifica diis meis, ut non amplius tormenta, quæ passa est soror tua, & tu patiaris.

 

Caput II


Ambarum martyrium ;  Sancti cruciatus ac mors ;  tyrannus cæcitate punitus, & ab eadem liberatus, ejusdem edictum pro Christianis .

 

Nicæ a respondit : Tormenta tua mihi dulcedo sunt, & mors tua, vita æterna est. Tunc jussit rex ligari manus & pedes ejus, & dentes ejus singulariter expelli, ut præ dolore respondere non posset. Ipsa verò amplius clamabat & dicebat : Ego tormenta tua non timebo ; habeo autem Sanctum adjutorem, qui potest me liberare de manibus tuis. Iratus autem rex jussit exhiberi ligna multa, & fieri pyram ingentem ; & jussit eam ibi concremari. Ipsa autem in medio flammæ stabat & clamabat : Domine, qui misisti angelum tuum in caminum trium puerorum, & liberasti eos de flamma ignis, ita & me liberes de igne isto, ut erubescat tyrannus iste Et tunc solutæ sunt manus & pedes ejus , & stabat in medio igne: &  facta est flamma illa tamquam ros, qui de cælo descendit . Videns autem tyrannus quia nihil poterat eam [ei] nocere, jussit eam decollari, & complevit coronam suam in testimonio magno. 

10. Multus autem populus exspectabat gloriosam passionem ipsarum, quoniam vicerunt illum tyrannum, & crediderunt in Deum sancti Christophori, & clamabat omnis populus : Magnus Deus Christianorum.  Iratus autem rex dixit in corde suo : Si non perdidero istum maleficum à facie terræ, in maleficiis suis totum seculum ad se trahere habet, ut omnes in illum credant. Et jussit rex venire eum in conspectum suum, & dixit : Canine, & fax mala, non sacrificas diis meis ? Usquequo  in hac fide stas ? & quamdiu te possum sustinere? Sacrificas diis meis an non ? Respondit ei & dixit : Ego volo te adduci in fide bona,ut relinquas malum,& adores Christum meum : qui potestatem habet in vita & in morte tua. Et dixit rex : Adhuc in stultitia hac stas ? Et quamdiu te possum sustinere ? Respondens sanctus Christophorus dixit : ego non sum stultus, sed sum servus Domini Jesu Christi ; tu autem stultus es, & insipiens, qui non confiteris Dominum Jesum Christum, sed confiteris satanam patrem tuum. Et iratus rex jussit ligari manus & pedes ejus  & cædi ad virgas ferreas, & mitti in caput ejus cassidem igneam. Tunc dixerunt tres ex consulibus : Beatus fueras  Dagne , si natus non fuisses, quoniam talia tormenta fieri jussisti Famulo Dei. Iratus rex jussit eos decollari .

11. Tunc sanctus Christophorus dixit ad eum : si amplius potueris tormenta mihi facere, fac, rex stulte : mihi vita æterna est, & dulciora super mel & favum tormenta tua. Tunc jussit rex fieri scamnum ferreum secundum statum ejus. Et venerunt artifices & tulerunt mensuram ejus, quæ erat cubitorum duodecim. Et factum est secundum jussionem regis, & posuerunt eum in medium civitatis, [&] jussit eum ibi ligari, & ignem supponi : & jussit quadraginta orcas olei mitti super eum. Respondit Sanctus Dei de medio igne ; & dixit : Hæc tormenta tua, quæ mihi facis in tua turpitudine, & diis tuis [consumentur]. Ego semel tibi dixi : quia non timebo tormenta tua, nec iram tuam. Cum hæc dixisset de multitudine flammæ, scamnum illud factum est tamquam cera. Veniens autem rex, & videns sanctum Christophorum in medio igne stantem & orantem ( & erat facies ejus tamquam rosa nova)videns eum rex, cecidit in faciem suam à timore magno  ab hora  prima usque ad horam nonam.

12. Postquam verò surrexit, dixit sancto Chistophoro : Fera mala, non tibi sufficiunt peccata animarum, quas errare fecisti, & non permisisti sacrificare diis ; sed omnem populum meum traxisti ad te ? Respondit sanctus Christophorus & dixit : Adhuc multæ animæ per me credere habent [in] Dominum Jesum Christum, & tu ipse. Et blasphemavit rex eum : & dixit ad sanctum Christophorum : Numquid & me vis in tuis maleficiis adducere ? Et iratus valde rex dicit ad sanctum Christophorum : Sic mihi faciant dii mei, & sic mihi reddant, si non crastinà istà horà  perdidero animam tuam & ad exemplum omnium te faciam pervenire. Alia autem die jussit adduci sanctum Christophorum : & cum venisset ante conspectum ejus, dicit ad eum : Jam sacrifica diis & intellige verba mea, ut non per multa tormenta pereas. Sanctus Christophorus dixit : Ego diis tuis  abominationem feci ; quia fidem meam habeo, quam in baptismo accepi.

13. Tunc jussit rex exhiberi lignum magnum secundum statum ejus, & poni ante palatium ; & vocati sunt milites & jussit famulum Dei Christophorum ad lignum adligari. Et venientes milites secundum ordinationem regis  ternas sagittas sagittaverunt super eum, ut citius interficeretur Famulus Dei. Et dixit rex : Videamus si Dominus ejus  potest venire, & liberare eum de manibus meis, & de sagittis his. Et sagittaverunt eum ab hora prima usque horam duodecimam : & putabat rex stultus  quod totæ sagittæ in corpore ejus  fixæ essent. Sagittæ autem suspendebantur à vento à dextris atque sinistris ejus : & nulla ex his corpus ejus  tetigit. Et post solis occasum, jussit eum rex dimitti ligatum, & custodiri eum, ne fortè à Christianis nocte solveretur. Multus autem populus exspectabat excipere corpus ejus.

14. Alio verò die dicit rex : Eamus & videamus illum maleficum. Et veniens ad eum dixit ei : Ubi est deus tuus ?Veniat & liberet te de manibus meis, & de sagittis his. Statim exsiliens una de sagittis ingressa est in oculum regis et excæcavit eum, & dixit sanctus Christophorus : Tibi dico, tyranne stulte, si credis : ego crastino, horâ octavâ, accipio meam coronam in omni bono. Et hoc mihi Dominus ostendere dignatus est. Veniunt multi Christiani, & accipiunt corpus meum, & ponunt illud in locum orationis ; tu autem veni in illo loco & fac lutum cum sanguine in nomine Domini nostri Jesu Christi ; & pone in oculum tuum, & salvus fueris. Et tunc adpropriavit hora, ut coronaretur Sanctus Dei. Aperuit os suum in oratione & dixit :

15. Domine Deus meus , qui eduxisti me de errore in scientiam hanc, quod te rogo, præsta mihi & in quo loco posuerint corpus meum, non ibi ingrediatur grando, non ita flammæ, non fames, non mortalitas : & in civitate illa & in illis locis, si fuerint ibi malefici, aut demoniaci, & veniunt & orant ex toto corde, &  propter nomen tuum nominant nomen meum in orationibus, salvi fiant. Et venit ei vox de cælo dicens : Christophore famule meus, ubi est corpus tuum & ubi non est ; commemorantur autem in oratione sua nomen tuum : quidquid petierint, accipiant,& salvi fiant. Complens autem suum martyrium bonum, coronatur mense Julio VIII kal. Augustas.

Sunt enim numero qui crediderunt in nomine Jesu Christi per sanctum Christophorum, millia hominum quadraginta & octo, & animæ centum undecim. Alia vero die dixit rex : Eamus, & videamus ubi posuerunt eum. Et veniens in illum locum, clamavit voce magna dicens : Christophore famule Dei , ostende mihi virtutem Dei tui, ut & ego credam in eum. Et tullit terram de loco illo, ubi passus est, cum modico sanguine ejus, & posuit in oculum suum in nomine Dei Christophori ; & in ipsa hora aperti sunt oculi ejus. Tunc rex clamavit voce magna dicens : Gloria tibi, Deus Christianorum ; qui facis voluntatem timentibus te, & ego ab hodierno die [ponam] præceptum meum in omni populo, & in omni lingua ; [ut] quisque blasphemaverit Deum Christianorum, gladio percutiatur. Hanc orationem constituit sanctus Christophorus : Domine Jesu Christe præsta bonam mercedem scribentibus & legentibus passionem meam, qui regnas  cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum . Amen

 

 

 



[Commemoraverint ]

Finis hujus passionis  cum principio , & cum his ea quæ sunt media adeo constant ex ineptiis , & in dramaticis commentis consonant , ut culpam severioris , quam par sit adversus ea censura commeruisse non videatur : de qua pluribus  mentem nostram exposuimus in Commentario prævio. 

Partager cet article

Repost 0
Published by Aristarque - dans Mythologie

Présentation

  • : symposium
  • : Articles d'histoire de l'art,illustration du livre, lexiques techniques, documents historiques, de mythologie.
  • Contact

Recherche

Liens